‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 235 sur 348 · REQUETE DU PROCUREUR DU ROI · texte numérisé non relu

REQUETE DU PROCUREUR DU ROI

POUR L’OUVERTURE DES ENQUETES ET L’EXAMEN CORPOREL DE JEANNE DE FRANCE.

Répliques et débats.

Peticio et requesta procuratoris Regis pro inquestis fondis et quod domina visitaretur.

AnnoDomini miiiesimo quadringentesimo nonagesimo octavo,indictione prima, die vero décima quinta mensis septembris, circa horam terciam post meridiem ipsius diei, pontificatus sanctissimi in Christo

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

patris et domini, domini Alexandri, divina providencia pape sexti, anno septimo, apud domum claustralem decani ecclesie Turonensis, coram nobis Ludovico Albiensi et Fernando Septensi. . episcopis(1). . . Prefatus procurator ipsius domini nostri Regis dixit et exposuit quod, a certo tempore citra, ejus peticionem contra prefalam dominam Johannam coram nobis porrexerat, super qua litem contestata fuerat, deinde suas posiciones tradiderat, et ipsa domina eisdem posicionibus responderat. Quibus responsionibus per eum visis, habebat ipse procurator ad alias probaciones convolare, quonia ni intendebat et volebat contenta in ejus libello per testes, instrumenta, licteras et alias probare : petens a nobis terminum unius mensis ad probandum suam intencionem, videlicet ad refferendum suas inquestas, ad publicandum testes et deposiciones illarum ac etiam testium per nos examioandorum, sibi concedi. Subjungens ipse procurator quod, cum in sua peticione fuerit unus articulus et ultimus, videlicet de impedimento et maleficio corporali ipsius domine, et non posset aliter probari quam per exhibicionem et visitacionem dicte domine, petebat igitur quod ipsa domina intérim visitaretur per providas et honestas mulieres ac expertos in hoc negocio a nobis eligendos. Super quibus per dictum procuratorem requisitis , ipsa domina, per organum suorum in bac parte consiliariorum , dixit et allegavit quod ipsa, que est de sanguine regali, est simplex et puclibunda, et, si esset subjecta visitacioni, oporteret hoc fieri per personas graves et de consensu partium assumendas, quodque esset super hoc cogitandum. Deinde, per organum eorumdem consiliariorum, proponi fecit quod mirabatur quod procurator predictus peteret hujusmodi visitacionem fieri, cum dominus noster Rex pluribus et diversis vicibus eam carnaliter cognovisset, et affecta maritali in lecto et alias tractasset, dicens quod idem dominus noster Rex hoc non negaret, respondendo factis et posicionibus suis, et, si id confiteretur, non opus esset visitacione, quare dictus dominus noster Rex debebat factis et posicionibus ejus respondere. Et ultra dicebat ipsa domina, ubi nos videremus

( ! Nous supprimons à l’avenir la formule uniforme qui constate les pouvoirs des juges, ia présence des assesseurs et la comparution des parties.

ACTES DE LA PROCÉDURE

probaciones ipsius domini nostri Regis super aliis articulis non esse sufficientes et opus esse visitacione hujusmodi, possemus, ex nostro officio et non instante parte, ordinare ipsam dominam esse visitandam, cum esset articulus ultimo examinandus. Prefato procuratore domini nostri Regis dicente quod, si predicta domina veiiet infra diem lune proximam proponere et tradere suas defensiones et facta in principali, dominus noster Rex illis responderet, ac, ipsas tradendo et dictum terminum unius mensis per eam accipiendo ad concurrenter suas probaciones etinquestas faciendum, et etiam ad eas refferendum, ofïerebat ipse procurator ab articulo visitaciortis supersedere usque in aliud tempus. Predicta domina dicente quod premissa non posset in tam brevi tempore facere, petendo terminum unius mensis ad hujusmodi suas defensiones proponendum et tradendum, quoniam volebat illas jurisperitis in diversis diocesibus commorantibus ac aliis a dictis suis consiliariis communicare, dicente etiam quod, si esset visitacio facienda, nos judices illam ordinare deberemus ex nostro officio ac post alias probaciones ipsius domini nostri Regis : eodem procuratore regio dicente et replicante quod, cum, inter sua facta, proposuerat illud factum de impedimento et maleficio corporaii et illud ipsa domina litem contestando negaverit, hujusmodique factum non posset aliter probari quam per visitacionem, debebat ipsa domina, pendente tempore probacionum aliorum factorum , se exhibere visitacioni et visitari , sepedicta domina dicente , ut priusquam , si fieri deberet visitacio , hoc fieri deberet post alias probaciones ejusdem domini nostri Regis, supplicando ita per nos dici et pronunciari; ipso procuratore persistente in et per eum propositis et petitis.

Quibus sic altercatis, nos Ludovicus et Fernandus, judices antedicti, assignavimus dictis partibus apud dictam domum decani Turonensis diem lune proxime futuram ad audiendum a nobis et per nos nostram ordinacionem de et super premissis omnibus et singulis ad procedendum et procedi videndum in dicta causa, ut juris esset et racionis. Datum et actum anno et die quibus supra.

Mesnart. — N. Miljtis.

PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII

Même date.

Page 1