‹ Procédures politiques du règne de Louis XII [i.e. douze]Chapitre 266 sur 348 · CONCLUSIONS DE JEANNE DE FRANCE. - DECLARATION INCIDENTE DES JUGES · texte numérisé non relu

CONCLUSIONS DE JEANNE DE FRANCE. - DECLARATION INCIDENTE DES JUGES

Anno Domini ..... die mercurii post festum Concepcionis beate Marie Virginis, duodecima mensis decembris, apud castrum Ambasie,

coram nobis .

Quibus comparicionibus faciis, dictus procurator ipsius ree exposuit quod, die lune ultimate preterita, pro et nomme ipsius ree, tradiderat quamdam cedulam papiream, quam iterum ibidem reperiit et penes greffarios tradidit sub bac forma.

et Domina rea, visis declaracioriibus juramentorum per serenissimum principem, dominum nostrum, dominum Ludovicum, Francorum Regem, actorem, ad narrata in articulis propositorum et exceptivorum ejusdem ree quotatis factis, iilas deciaraciones acceptavit et acceptât ac omnia et singuia in processu agitato deducta, quatinus pro ipsa

9io PROCÈS DE DIVORCE DE LOUIS XII.

domina rea et contra predictum dominum actorem faciunt seu facere videntur, et non alias, aliter nec ultra, super illis ad jus et rehgionem dominorum judicum se referendo, prout retulit et reffert eadem domina rea. Quatinus autem dictus dominus actor declaravit se cum predicta domina non concubuisse, videlicet nudum cum nuda, absque declaracione expresse facta per ilium an esset vestitus, et quibus ac quantis vestibus, et presertirn si esset sola camisia vestitus, quod presumitur ilium dominum déclarasse et obmissione scripture obmissum, humilime advertit eadem domina dominos judices, et per eos, quod super obmissum videtur, si et prout sibi videtur, providendum. v

Qua cedula sic per dictum procuratorem ree tradita, nos, judices antedicti, in quantum concernit obmissionem premissam, eidem procura tori ree dicimus et declaramus, prout dicta die lune jam dixeramus et declaraveramus , quod meminimus, cum Regem ipsum interrogassemus super articulis per ream quotatis et super quibus juramento veritatis Regis se retulerat, videlicet super articulo faciente mencionem de pernoctacione, videlicet quod pernoctaverunt nudus cum nuda , dixit et respondet ipse Ludovicus Rex quod, cum cubaret ipse cum ipsa domina Johanna rea, ipse siquidem Rex actor habebat suam camisiam, et sic intelligebat que dixerat et responderet, videlicet quod non cubuerat nudus cum nuda, cum semper haberet ipse suam camisiam cubando cum eadem, domino dicto procuratore actoris présente, et id Regem respondisse déclarante : quam siquidem declaracionem sic factam ordinavimus et ordinamus actis presentis cause per greffarios inseri. Hiisque ordinatis, nos, judices antedicti, assignavimus dictis partibus, in personas ipsorum comparencium , apud ecclesiam parrochialem sancti Dyonisii de Ambasia, diem sabbati instantem, ad audiendum a nobis et per nos jus et nostram sentenciam diffinitivam in dicta causa dici, ferri et pronunciari, si ob hoc parati essemus : et ordinavimus quod partes ipse dare et producere possent in hac causa quicquid vellent.

Actum anno et die quibus supra.

N. Militis. — Mesnart.

ACTES DE LA PROCÉDURE

Amboise, samedi, i5 décembre.

Page 1