‹ Rig-véda ou Livre des hymnesChapitre 1116 sur 1127 · GÉNIE DE LA VOUTE CÉLESTE · texte numérisé non relu

GÉNIE DE LA VOUTE CÉLESTE

JUg-Véda, I. 2. 6.

O Varune pater, si dona precesque ferendo mortales aliquid negleximus, optime, culpam ignoseas ; ne trade neci, nevo objice sævis hostibus incautos, telisve sequacibus iræ !

O Varune, piis vellemus cantibus altos delectare animos et laude juvare serenû, sicut equum mulcet generosum sedula cura, te, nidum veiuti volucris petit anxia, nostra vota petunt, ut des felicis munera vitæ.

Nobis nil melius quàm nunc pro viribus æquas instaurare preces; nam te duce, maxime divûm,

Mitræ vivida fax nobis bona cuncta reducet1 2. ambo diviliis pollentes, 1 æc sacra fausti aspicite, ô superi, fidæ pietatis honore!

Scit Varunus iter quod avis transverberat alis aéra per vacuum, seu per mare concita puppis; et, duodena regens annorum tempera, novit ortus atque obitus, normamque vicesque dierum.

Novit et innumeros magnum per inane meatus ventorum, cœlique polos sedesque beatas.

régnât et in domibus nostris Varunus , et alla judicia exercet, mortalibus usque verendus.

Quidquid agit datorille benignus, quidquid agendum, comperit ingenio sapiens factisque secundat. nos utinam plane accipiens Varunus, in omnes dirigat ipse vias reclique bonique per ævum !

En deus ante oculos vivo splendore coruscam loricam induitur, puràque in luce refûlget. nullus eum tonlrà sese ferat , improha furta mente fovens, aut sæva parans tentamina; solus iraperat liic, \i!æ præbens alimenta fugacis...

Urane cœlipotens, submissis annue votis !

Page 1