CHAPITRE XXVI
Voyage d'Isaac à Gérare. Retour d'Isaac à Bersabée, Alliance entre Isaac et Abimelech. Mariage d'Ésaü,
1. Ortá autem fame super terram post eam sterilitatem quie acciderat in diebus Abraham *, abiit Isaac ad Abiinelech regem Palæstinorum in Gerara.
2. Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in JEgy ptum ; sed quiesce in terra quam dixero tibi.
3. Et peregrinarein ea, eroque tecum , et benedieam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has , complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
4. Et multiplieabo semen tuum sicut stellas cceli ; daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur* in semine tuo omnes gentes terræ :
5. Eo quód obedierit Abraham * voei mea, et custodierit præcepta et mandata mea , et cæremonias legesque servaverit *.