‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 148 sur 1035 · CHAPITRE XXVII · texte numérisé non relu

CHAPITRE XXVII

Jacob surprend la bénédiction d'Isaac. Menaces d'Ésaü contre Jacob. Rébecca conseille à Jacob de se retirer en Mésopotamie.

1. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esaü filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi. Qui respondit : Adsum.

2. Cui pater : Vides, inquit , quód senuerim , et ignorem diem mortis meæ.

3. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras; cumque venatu aliquid apprehenderis,

4. Fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti , et affer ut comedam , et benedicat tibi anima mea antequain moriar.

5. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret *,

6. Dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem eum Esaü fratre tuo, et dicentem ei :

7. Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi eoram Domino antequam moriar.

Page 1