CHAPITRE XXVIII
Jacob quitte la maison de son père pour se retirer en Mésopotamie, Ésaü épouse Maheleth , fille d'Ismaél, Vision de Jacob à Béthel,
1. Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præeepitque ei, dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :
2. Sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syris", ad domum Bathuel patris matris tuz, et accipe. tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui *
3. Deus autem omnipotens benedieat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
4. Et det tibi benedietiones Abrahæ, et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo *.
5. Cümque dimisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syrie, ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebecez matris sui.
6. Videns autem Esaü quód benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem * præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan;