Et recessit ab eo
14. Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus , libans super eum libamina , et effundens oleum ,
. 15. Vocansque nomen loei illius, Bethel.
16. Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cüm parturiret Rachel*,
17. Ob difficultatem partôs periclitari capit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere," quia et hune habebis filium.
18. Egrediente autem animä præ dolore , et imminente jam morte, vocavit nomen fllii sui Benoni, id est, filius doloris mei : pater veró appellavit eum Benjamin , id est, filius dextri.
19. Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam ; hiec est Bethlehem.
20. Erexitque Jacob titulum super sepulerum ejus ; hic est titulus monumenti Rachel * , usque in præsentem diem.
21. Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis *. |
22. Cümque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit eum Bala coneubina patris sui : quod illum minimé latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
23. Filii Lie : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar , et Zabulon.