Dan et Nephthali, Gad et Aser
5. Erant igitur omnes animæ eorum, qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta * : Joseph autem in Ægypto erat.
6. Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa *,
7. Filii Israél ereverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ae roborati nimis, impleverunt terram.
8. Surrexit interea rex * novus super /Egyptum , qui ignorabat Joseph * :
9. Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
10. Venite, sapienter opprimamus eum , ne forte multiplicetur : et si ingruerit * contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.