CHAPITRE III
Dieu se manifeste à Moise : il l'enyoie pour tirer les Hébreux de l'Égypte ; il lui déclare le nom sous lequel il veut être connu.
1. Moises autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : eümque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
2. Apparuitque ei Dominus * in flamma ignis de medio rubi : et videbat quód rubus arderet, et non combureretur.
3. Dixit ergo Moises : Vadam, et videbo visionem hanc magnam , quare non comburatur rubus.
4. Cernens autem Dominus quód pergeret ad videndum , vocavit eum de medio rubi , et ait : Moises, Moises? Qui respondit : Adsum.
5. At ille * : Neappropies, inquit, huc; solve ealeeamentum de pedibus tuis : loeus enim, in quo stas , terra sancta est.
6. Et ait : Ego sum Deus patris tui * : Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moises faciem suam , non enim audebat aspicere eontra Deum.
7. Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :
8. Et sciens dolorem ejus *, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum , et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam , in terram qua fluit lacte et melle, ad loca Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæl , et Jebusæi.
9. Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, quá ab Ægyptiis opprimuntur.
10. Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël de Ægypto.