Toute l'assemblée des enfants d'Israël étant done
deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Do- | partie du désert de Sin, selon leurs campements, suivant mini, castra metati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua | l'ordre du Seigneur, ils établirent leurs tentes en Raphi-
ad bibendum populo.
dim, où il n'y avait point d'eau à boire pour le peuple.
2. Qui jurgatus contra Moisen, ait : Da nobis aquam ut bibamus, Quibus respondit Moises : Quid jurgamini eontra me? cur tentatis * Dominum?
3. Sitivit ergo ibi populus pro aquæ penuria, et murmuravit *.contra Moisen, dicens : Cur fecisti nos exire de Egypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta, siti?
4. Clamavit autem Moises ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huie? adhue paululum, et lapidabit me.
5. Et ait Dominus ad Moisen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam quá percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
6. En ego stabo ibi coram te supra petram Horeb : pereutiesque petram , et exibit ex ed aqua, ut bibat populus. Fecit Moises ita coram senioribus Israél :
7. Et vocavit nomen loci illius, Tentatio*, propter jurgium flliorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Est ne Dominus in nobis, an non?
8. Venit autem Amalee , et pugnabat contra Israël in Raphidim.
9. Dixitque Moises ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalee : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
10. Fecit Josue ut locutus erat Moises, et pugnavit contra Amalec : Moises autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
11. Cumque levaret Moises manus , vincebat Israël : sin autem paululüm remisisset, superabat Amalee.
12. Manus autem Moïsi erant graves : sumentes igitur lapidem , posuerunt subter eum , in quo sedit : Aaron autem et Hur substentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.