Et le Seigneur parla à Moïse, disant
2. Commande aux erífants d'Israël de m'apporter les prémices ; tu les recevras de tout homme qui les offrira
volontairement. "
3. Hzc sunt autem qua accipere debetis : aurum, et argentum , et es, |
4. Hyacinthum et purpuram , coccumque bis tinctum, et byssum , pilos caprarum,
5. Et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas , et ligna setim * :
6. Oleum ad luminaria concinnanda * : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris;
7. Lapides onychinos* et gemmas ad ornandum ephod ac rationale.
8. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum * :
9. Juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi *, et omnium vasorum in cultum ejus; sicque facietis illud :
10. Arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habent duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium ; altitudo , cubitum similiter ac semissem.
11. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra eoronam auream per circuitum :
12. Et* quatuor cireulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo cireuli sint in latere uno, et duo in altero.
12. Facies quoque vectes de lignis setim , et operies eos auro.
14. Inducesque per circulos qui sunt in arcze lateribus, ut portetur in eis :
15. Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis.