‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 414 sur 1035 · CHAPITRE XXXII · texte numérisé non relu

CHAPITRE XXXII

Le peuple adore le veau d'or. Moise brise les tables de la loi. Punition des Isradlites. Moïse prie pour eux,

1. Videns autem populus quód moram faceret descendendi de monte Moises, congregatus adversus Aaron , dixit : Surge , fae nobis deos *, qui nos præcedant : Moisi enim huie viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2. Dixitque ad eos Aaron. Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3. Fecitque populus qui jusserat , deferens inaures ad Aaron.

4. Quas cum ille accepisset , formavit opere fusorio * , et fecit ex eis vitulum conflatilem, dixeruntque : Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Egypti.

5. Quod cum vidisset * Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce elamavit dieens : Cras solemnitas Domini est.

€. Surgentesque mane , obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare et bibere , et surrexerunt ludere.

7. Locutus est autem Dominus ad Moisen, dicens * : Vade , descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

B. Recesserunt cit de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt , atque immolantes ei hostias , dixerunt : Isti sunt dii tui, Israél , qui te eduxerunt de terra Egypti.

9. Rursumque ait Dominus ad Moísen : Cerno quod populus iste duræ eervieis sit :

10. Dimitte me, ut iraseatur furor meus contra eos, et deleam eos, faeinmque te in gentem magnam *.

11. Moises autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus ecntra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna et in manu robusta *?

19, Ne quaso dicant Ægyptii *: Callidé eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis * super nequitia. populi tui.

Page 1