‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 417 sur 1035 · Et facetas opere Dei sculpta in tabulis · texte numérisé non relu

Et facetas opere Dei sculpta in tabulis

17. Audiens autem Josue tumultum populi voeiferantis, dixit ad Moisen : Ululatus pugnae auditur in castris.

: seriptura quoque Dei erat

18. Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam * : sed vocem cantantium ego audio *. |

19. Cumque appropinquasset ad eastra, vidit vitulum et choros : iratusque valdè, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis,

20. Arripiensque vitulum quem fecerant, combussit , et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam , et dedit ex eo potum filiis Israël.

21. Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

92. Cui ille respondit : Ne indignetur Dominus meus : tu enim nosti populum istum, quód pronus sit ad malum * : :

23. Dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huie enim Moisi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. |

24. Quibus ego dixi : Quis vestrüm habet aurum ? Tulerunt et dederunt miht, et projeci illud in ignem, ezressusque est hic vitulus.

25. Videus ergo Moises populum quód esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis *, et inter hostes nudum constituerat |,

26. Et stans in porta castrorum , ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27. Quibus ait: H:ec dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum *; ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum , et occidat unusquisque fratrem , et amieum et proximum suum.

28. Fecsruntque filii Levi juxtà sermonem Moïsi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

Page 1