‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 451 sur 1035 · Quadrangulum , duplex *, mensuræ palmi · texte numérisé non relu

Quadrangulum , duplex *, mensuræ palmi

10. Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius , topazius, smaragdus.

11. In secundo , carbunculus, saphirus, et jaspis. 12. In tertio , ligurius, achates , et amethystus.

13. In quarto, ehrysolithus, onyehinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14. ipsique lapides duodecim , seulpti erant nominibus -duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15. Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16. Et duos uncinos, totidemque annullos aureos. Porà annulos posuerunt in utroque latere rationalis ,

17. E quibus penderent duæ catenæ aura, «quas inse- «uerunt uncinis qui in superhumeralis angulis eminebant.

18. Hiec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut suqerhumerale et rationale mutuó necterentur ,

19. Stricta ad balteum, et annulis fortius copulata, «quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent , et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moisi *.

20. Fecerunt quoque tunieam super humeralis totam hyacinthinam,

21. Et capitium in superiori parte contra medium, +oramque per 2yrum capitii textilem :

22. Beorsum autem ad pedes mala puniea ex hyacintho, purpura, vermieulo , ac bysso * retorta :

23. Et tintinnabula de auro purissimo , quæ posuerunt inter malogranata *, in extrema parte tunica per gyrum :

24. Tintinnabulum autem aureum * et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sieut præceperat Dominus Moisi.

25. Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

Page 1