‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 660 sur 1035 · Offeret igitur eam sacerdos, et statuet eoram Domino · texte numérisé non relu

Offeret igitur eam sacerdos, et statuet eoram Domino

17. Assumetque aquam sanctam in vase fietili, et pauxillum terr: de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18. Cumque steterit mulier in conspeetu Domini, discooperiet eaput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis , et oblationem zelotypiæ : ipse nutem tenebit aquas amarissimas *, in quibus eum execratione maledicta congessit.

19. Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non * polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ , in quas maledicta congessi.

20. Sin autem declinasti à viro tuo, atque polluta es, et concubuisti eum altero viro:

21. His maledietionibus subjaeebis: det te Dominus in maledictionem , exemplumque * cunetorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22. ingrediantur aque maledictz in ventrem tuum , et utero tumescente putrescat femur, Et respondebit mulier, amen , amen.

23. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit * ea aquis amarissimis , in quas majedieta congessit,

Page 1