‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 82 sur 1035 · Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam · texte numérisé non relu

Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam

7. Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum , ut darem tibi terram istam , et possideres eam.

8. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quód possessurus sim eam ?

9. Et respondens Dominus : Sume, inquit, mibi vaccam triennem , et eapram trimam, et arietem annorum trium , turturem quoque et columbam.

10. Qui, tollens universa hzc , divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11. Descenderuntque volucres super cadavera , et abigebat eas Abram.

12. Cümque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13. Dietumque est ad eum: Scito prænoscens quód peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti , et affligent quadringentis annis.

14. Verumtamen gentem cuj servituri sunt ego judicabo ; et post hiec egredientur cum magná substantià.

15. Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16. Generatione autem quartá , revertentur hüc : necdum enim complete sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad praesens tempus.

17. Cüm ergó occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans , et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18. In illo die pepigit Dominus fadus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hane à fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten ;

Page 1