CHAPITRE XXXVI
Dieu défend aux filles qui héritent dans leurs familles au défaut des máles de se marier hors de leurs tribus.
1. Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machif, filii Manasse de stirpe filiorum Joseph ; locutique sunt Moisi eoram prineipibus Israël, atque dixerunt :
2. Tibi domino nostro, precepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri ;
3. Quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra haereditate minuetur.
4. Atque ita flet, ut eüm jubilæus, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit , confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat *.
5. Respondit Moises flliis Israël , et Domino præcipiente, ait : Recle tribus filiorum Joseph locuta est.
6. Et hiec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : Nubant quibus volunt, tantüm ut suæ tribus hominipus ;
7. Ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua;
8. Et cunctæ fœminæ de eadem tribu maritos aecipient : ut hiereditas permaneat in familiis,