‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 88 sur 1035 · CHAPITRE XVII · texte numérisé non relu

CHAPITRE XVII

Dieu confirme son alliance et ses promesses à Abram par la circoncision , et, au lieu d'Abram, il l'appelle Abraham, et Sarai, Sara, La terre de Chanaan est promise pour la cinquiéme fois, ainsi qu'Isaac.

1. Postquàm vero nonaginta et novem annorum esse ecperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens ; ambula coram me, et esto perfectus.

2. Ponamque feedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis, 3. Cecedit Abram pronus in faciem.

4. Dixitqueei Deus: Ego sum, et paetum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5. Nec ultrà vocabitur nomen tuum Abram : sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6. Faciamque te crescere vehementissime , et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7. Et statuam paetum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, feedere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ , omnem terram Chanaan , in possessionem æternam ; eroque Deus eorum.

9. Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo eustodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10. Hoc est paetum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : Cireumcidetur ex vobis omne masculinum ;

11. Et cireumeidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

Page 1